라틴어 문장 검색

Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:1)
"Hunc iuvenem, cum e balneis rediret ipsa, tonstrinae residentem hesterna die forte conspexit, ac me capillos eius, qui iam caede cultrorum desecti humi iacebant, clanculo praecepitauferre:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:17)
Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 1:1)
Centum lanigeras mactabat rite bidentis, et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:2)
Docesne, inquam, nos, magister, cur 'bidentes' dicantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 6:2)
' Bidentes,' inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 7:1)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
Mars, tibi facturum voveo, si umquam redierit, Bidenti verre, sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:2)
Oves, inquit, 'bidentes' dictae, quod duos tantum dentes habeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 10:2)
sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 14:1)
Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 15:1)
Quae 'bidens' est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 16:2)
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset, Vaginamque dari peteret zonaque ligari, Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:26)
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION